Latin
1.45 to 1.47
Leo of Naples, Liber Tertius 1.45-47
Not analysed yet
31a. Mater vero illius multis vicibus scripserat Alexandro de Antipatro; et angustiabatur. Consideravit Antipater facere causam et fecit, offerens illi malum nomen. Dubitavit pro hac causa Antipater ad Alexandrum venire mittensque ad maleficum fecit eum venire ad se, rogans eum, ut daret ei venenosam potionem. Quod et factum est. Talem illi potionem dedit, qui non erat vas, quod susineret fortitudinem eius. Fecit cantrellam ferream et posuit eam intus et dedit eam Cassandro, filio suo, mandavitque eum in servitium Alexandri et ut loqueretur fratri suo Iolo et ordinaret, quomodo daret venenum bibere Alexandro. Accidit atuem illo in tempore, ut percuteret Alexander Iolum in capud non habentem culpam. Ex qua re ipse iuvenis dolore coactus consensit potionare eum recepitque potionem grato animo, ut potionet mirabilem Alexandrum, qui diligebat eum. 33. Alexander autem consiliavit cum amicis suis et scripsit epistolam Aristoteli continentem ita: 'Precipimus tibi, Aristotele, ut ex thesauro regali mandes nobis auri talenta mille, ut tollant illud sacerdotes Egypti, qui serviunt in templo, in quo conditurum est corpus meum. Quia et in vita mea cogitavi, quis recturus sit vos post meam mortem, custos corporis mei et gubernator vestri Ptolomeus erit. Non sit in oblivione testamentum meum, quia dico et dispono hoc: Quod si Roxani, uxor mea, genuerit ex me filium masculum, erit verster rex et inponite illi nomen, quale vobis comparuerit; quod si filiam femina genuerit, eligant sibi Macedones regem, qualem voluerint. Arideus, filius Filippi, sit princeps in Arida terra; Simeon notarius sit princeps Cappadoci[a]e et Peflagoni[a]e; Niciot[a]e sint liberi et eligant sibi seniorem, qualem voluerint; Lici[a]e et Pamfili[a]e atque Frigi[a]e sit princeps Antigonus; Cari et Casandro teneant usque ad fluvium, qui dicitur Sol; Antipater Ciliciam; Siriam magnam Pithoni; Babiloniam Seleucio(n); Fenicis et Suriam Meneagro; Egyptum Ptolomeo; detur ei uxor Cleopatra et sit princeps super omnes satrapas Babiloni[a]e et usque Bactriam.' Quando autem hoc scripsit Alexander, facta sunt tonitrua et fulgora horribilia et contremuit totus hostis.