Latin
1.48 to 1.53
Leo of Naples, Liber Tertius 1.48-53
Not analysed yet
271. Venerunt inde ad fluvium, qui dicitur Titan; obviaverunt ibi homines terr[a]e illius ferentes ei elefantos quinque milia et armatos currus centum milia. Aristotelis scripsit Alexandro regi ita: 'Regi Alexandro Aristotelis gaudium. Obstupesco et toto desiderio opto [invenire] laudem, quam tibi referam, testes sint mihi deus Iuppiter et deus Poseidon, quia ex precipuis et preclaris causis sis dignus. Quapropter inmensas diis referimus grates, qui tantas victorias ac talem virtutem tribuerunt tibi, et quia omnes victus es, te autem nullus vicit nec apprehendere potuit. Cum autem audissemus, quod cecidisses in maximis angustiis hiemalibus et estibus, et sicut diximus, ammirabilis est omnis operatio tua; beati principes, qui obaudierunt tibi et adiuvaverunt tibi; Scith[a]e et Ethiopes optemperaverunt tibi; tu autem, rex, equalis es diis.' Deinde perrexit Babiloniam. Exierent Babilonii et magno honore honoraverunt eum. Statim fecit offerationem diis. 27II. 1. Est scripsit epistolam matri suae: 'Olimpiadi dilect[a]e matri gaudium. Quantum fecimus a principio usque dum venissemus Asiam, significatum est tibi. Iterum notum sit tibi, quantum fecimus inantea. A Babilonia cepi ire coadunato populo meo numero centum milia. 2. Venimus ad columnas Eraclii. Invenimus columnas duas, unam auream et aliam argenteam, habentem in longitudine cubita duodecim et in latitudine cubita duo. Perforantes eas invenimus eas ex auro. Penituit me, quod perforavi eas, et clausi foramen illarum et posui ibi aurum pensante solidos mille quingenti. 3. Movimus inde et ingressi sumus desertum; invenimus loca frigida atque obscura, ut pene non agnosceremus nos. Et exinde iteravimus septem dies et venimus ad fluvium calidum invenimusque ibi mulieres Amazonas speciosas nimis portantes [h]orrida vestimenta, tenentes argentea arma in manibus et equitantes. [A]es et ferrum non invenietur ibi. Iungentes non in venientur ibi. Iungentes nos ad ipsum fluvium minime transire potuimus, eo quod esset altitudo et latitudo illius magna valde; plenusque erat reptilibus et bestiis magnis valde.