Latin
1.54 to 1.57
Leo of Naples, Liber Tertius 1.54-57
Not analysed yet
4. Abinde venimus ad mare rubrum. Et erat ibi mons altus; ascendimus eum et quasi essemus in celo. 5. Cogitavi cum amicis meis, ut instruerem tale ingenium, quatenus ascenderem caelum et viderem, si est hoc caelum, quod videmus. Preparavi ingenium, ubi sederem, et apprehendi grifas et ligui eas cum catenas, et posui vectes ante eos et in summitate eorum cibaria illorum et ceperunt ascendere celum. Divina quidem virtus obumbrans eos deiecit ad terram longius ab exercitu meo iter dierum decem in loco campestri et nullam lesionem sustinui in ipsis cancellis ferreis. Tantam altitudinem ascendi, ut sicut area videbatur esse terra sub me. Mare autem ita videbatur mihi sicut draco girans ea et cum forti angustia iun[c]tus sum militibus meis. Videntes me exercitus meus acclamaverunt laudantes me. 6. Venit iterum in cor meum, ut mensurarem fundum maris. Feci venire astrologos et geometricos precipique illis, ut construerent mihi vasculum, in quo valerem descendere in profundum maris et perquirere ammirabiles bestias, quae ibi habitant: 'Nisi tali modo: faciamus doleum olovitreum et ligetur catenis et regant eum fortissimi milites.' Hoc audito [Alexander] precepi cito talia facere et tali modo perquisivi profundum maris. Vidi ibi diversas figuras piscium atque ex diversis coloribus; vidi ibi et alias bestias habentes imagines terrenarum besti[ar]um ambulante per fundum maris quasi quadrupedia. Veniebant usque ad me et fugiebant. Vidi ibi et alias ammirabiles causas, quas recitare non possum. Gaude, mi karissima mater.' ; 31b. Yolus, quem superius diximus, acquisivit sibi socios et confederatus est eis, ut venenum bibere daret Alexandro et moreretur. Cum autem sedisset Alexander in convivio cum principibus ac militibus suis, cepit letari atque iocundus esse ultra modum. Yolus autem, caput tanti mali, cogitavit in fiala porrigere venenum Alexandro, exspectavit, qua hora hoc faceret. In medio autem convivio factus est [h]ilaris et cepit amplius atque amplius letari. Et dum loqueretur militibus suis, subito petiit bibere. Yolus, infector tanti mali, porrexit ei venenum et dum bibisset, subito clamavit voce magna, quasi lanceam dedisset illi aliquis in iecore. Paululum continuit se atque sustinuit dolorem et surrexit a convivio et dixit principibus suis ac militibus: 'Rogo vos, sedete, comedite, bibite atque letamini.'