Latin
1.8 to 1.11
Leo of Naples, Liber Tertius 1.8-11
Not analysed yet
4. Videns autem Alexander, quia defecerat populus, stetit solus ante hostem et locutus est Poro regi: 'Non decet imperatori sic in vacuum perdere victorialem populum suum, sed oportet, ut per semet ipsum rex ostendat virtutem suam. Stet populus tuus in una parte et meus similiter; ego et tu solitarii pugnemus manu ad manum. Quod si me occideris, populus meus sit tuus; quod si econtra in manibus meis defeceris, populus uus computetur mihi.' Audiens haec Porus gavisus est et promisit se ita esse facturum, indignum ducens corpus Alexandri, confidens in altitudine sua; habens enim cubita quinque despiciens Alexandrum, quia habebat in altitudine cubita tria. Recedente vero et stante in suo ordine utroque hosti pugnatum est ab illis ambobus, et vociferaverunt milites Pori. Audiens Porus vociferationem suorum tornavit caput. Impetum faciens Alexander plicatis pedibus exiliens super eum percutiensque illum gladio et vitam finivit. Et tunc acriter pugnatum est ab his et illis. Stans autem Alexander dixit illis: 'Miseri, post mortem regis vestri utquid pugnatis?' Cui illi dixerunt: 'Quia nolumus subdere vobis terram nostram, ut depredetur.' Quibus Alexander: 'Cesset nunc pugnatio et ite liberi ac securi in domos vestras, quia non presumpsistis vos pugnare populum nostrum, sed rex vester.' Haec dicente castra metatus est et fecit sepelire Porum. Et inde congregato magno apparatu exercitus abiit Oxidracis. Oxidraces vero non sunt superbi homines neque pugnant cum aliquo. Nudi enim ambulant et dicuntur gymnosofistae. In tuguriis habitant non habentes civitatem neque habitaciones. 5. Cum autem audisset rex gentis huius adventum Alexandri, misit ad eum honoratos suos cum epistolis dicendo sic: 'Corruptibiles gymnosofistae Alexandro homini scribimus. Audivimus, quod venias super nos. Quod si pugnaturus veneris, nihil lucri acquiris, quia, quod tollere aut quod auferre a nobis, nil invenies et illud, quod habemus, nullomodo audet quis inde aliquid tollere, nisi quantum divina providentia ei concesserit. Quod si pugnare vis, pugna, quia nos simplicitatem nostram non dimittimus.' Relegit hoc Alexander et mandavit illis dicendo: 'Et nos pacifici venimus ad vos.' Statim ingressus est ad eos intuens illos omnes ambulare nudos et habitare in abditis tuguriis et in speluncis. Filii vero et uxores eorum separati erant ab illiscum animalibus.