Latin
7.35 to 7.49
Leo the Great, De Epistolis Deperditis 7.35-49
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem, ut illi sentiunt, in illa Dominica carne Divinitas pro anima fuit, Divinitatem ergo passionibus subjiciunt. Si autem, ut vera se habet Scripturarum fidelissima ratio, simul cum carne et humanam suscepit animam, ergo pefectus Deus perfectam susscepit hominis naturam, ut ostenderet se simul cum humana carne et humanam suscepisse animam, id est perfectum hominem. Dicit enim: Postor bonus animam ponit pro ovibus suis Et Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum potestem habo sumendi eam. Et in ipso articoulo passionis suæ dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem; et: Nunc anima mea conturbata est. Non enim Deus aliquando perturbatur, sed ille utique homo qui esuriit, qui qitiit, qui dormivit, qui lassatus fuit atque ploravit: quæ omnia sine affectibus animæ caro sola sentire non potuit, nisi ille homo perfectus, quem suscepti Deus perfectus, dicente Hieremia propheta: Hic Deus noster, non æstimababitur alius ad eam: qui invenit omnem viam disciplinæ,et debit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto a se. Et adjecit: Post hæc in terris visus est, et cum hominibusconversatus est. Qua porro forma in terra visus fuerit et conversatus sit, sanctissimus prophetarum Isaia plenissime et apertius exponit: Domine, qui credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram ipso tamquam pueri, ut radix in terra silienti. Non est ei specis neque gloria. Vidinas eum, et non habuit speciem neque decorem; sed species ejus sine honore, et abjecta præ omnibus hominibus. Homo in plaga positus, sciens ferre infirmitates. et pro nihilo æstimatu est. Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet. Nos æstimavimus eum in dolore esse et in plaga et in vexatione. Ipse autem vulneratus propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras?