Latin
7.50 to 7.68
Leo the Great, De Epistolis Deperditis 7.50-68
Unproofread scanNot analysed yet
Erudito pacis nostræ in eum, livore ejus nos sanati sumus. Omnis ut oves erravimus, et omnes homines a sua via erraverunt. Et Dominus tradidit eum pro peccatis nostris. Ipse autem male vextus continuit labia sua, ut ovis ad immolandum ductus est. Et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem autem ejus quis enarravit? Quoniam tolletur a terra vita ejus, et ab i iiquitabus populi mei dutus est ad mortem. Et dabo inanes pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus. Quoniam iniquitatem non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Et Dominus vult purgare eumde plaga. Si detis pro peccato animas vestras, videbitis semen longæ vitæ,et vult Dominus adolere animæ ejus, ostendere ei lumen, formare prudentiam, justificare justum, bene servientem pluribus. Et peccata eorum ipse portavit. Ideo ipse hæreditatem possidebit multos, et fortium partietur spolia. Propter quod tradita est in mortem anima ejus, et inter iniqus deputatus est. Et ipse peccata multorum tollit, et propter iniquitates nostras traditas est. Parvide igitur, domine mi, secundum sanctæ tuæ mentis studium, quomodo prædicti prophetæ Hieremias et Isaia sibimet consentientes asserant qualiter perfectus Deus de cœlo descendens pro salute generis humani, susceperit hominem, et superius ab Isaia prædictas passiones uterque naturæ illius in Christo suscepti hominis assignet. Nam numquid Deus, qui est invisilis, incomprehensibiliter poterat comprehendi, aut inimicis tradi, aut inter impios deputari, aut mori, aut vita ejus a terra tolli? sed ille utique qui, ut supra jam diximus, esuriit, sitivit, lassatus fuit, dormivit atque ploravit, qui etiam in cruce passionis pendens, cum vidisset in se inhabitantem Deum de suo exire corpore, lacrymabili voce clamavit post eum, Hebraica Iingua dicens: Heli, Heli lamasabactani: est: Deus meus, quare me reliquisti?