Latin
LEO (m) episcopus LEONI Augusto
Leo the Great, Epistolae 1-102
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. -Multis manifestisque documentis probatum mihi esse gaudens,quanto universali Ecclesiæ consulatis affectu,præceptis pietatis vestræ,ubi primum licuit, parere non distuli,dirigens(n)Domitianum et Geminianum fratres et coepiscopos meos, qui apud vos(o)preces meae sollicitudinisexsequentes,pro quiete vobis doctrinae evangelicae supplicarent,et libertatem fidei, in qua secundum eruditionem Spiritus sancti ipse praecipue emines,obtinerent,repulsis procul hostibus Christi, qui etiamsi voluissent furorem suum tegere, non laterent,quia alia est Dominici gregis sancta simplicitas,alia sub vestitu ovium simulatio latentium bestiarum; nec possunt jam per hypocrisim irrepere, quos(p)tantæ furor manifestavit insaniæ. (q)Agnosce igitur,auguste et venerabilis Imperator, in quantum totius mundi praesidium divina sis providentia præparatus, etquid auxilii matri tuae Ecclesiae debeas, quae te filio maxime gloriatur, intellige. (a) Non sinantur contra dexteræ omnipotentis triumphosredivivis assurgere motibus exstincta certamina; praesertim cum id damnatis jamdudum haereticorum ausibus omnino non liceat, ethic fructuspiis laboribus debeatur, ut omnis Ecclesiae plenitudo in suae unitatis soliditate secura permaneat, nihilque prorsus de bene(b)compositis retractetur: quia post legitimas et divinitus inspiratas constitutiones velle confligere non pacifici est (c) animi, sed rebellis, dicente Apostolo: Verbis enim contendere, nri nihil esi utile, nisi ad subversionem audientium (11 Tim. II, 24).