Latin
LEO (m) episcopus LEONI Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-97
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Nam si humanis persuasionibus semperdisceptare sit liberum,numquam deesse poterunt qui veritati audeant resultare, et de (d) mundanæ sapientiæ loquacitate confidere:(c)cum hanc nocentissimam vanitatem quantum debeat fides (f)et sapientia Christiana vitare ex ipsa Domini nostri Jesu Christi institutione cognoscat; q ui omnes nationes ad illuminationem fidei vocaturus, non de philosophis aut de orutoribus, qui prædicando Evangelio famuiarentur, elegit; sed de humilibus et piscatoribus per quos (g) se manifestaret, assumpsit, ne doctrina cælestis, quae erat plena virtutum, auxilio videretur indigere verborum. Unde Apostolus protestatur et dicit: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi::verbum enimerucis pereunti bus quidem stultitza est, his autem qui salvi fiunt virtus Dei est; scriptum est enim: Perdam saptentiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba ubi inquisitor hujus sæculi 9 Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (l). Cor (I, 17-20)? Argumentaenim (h) rhetorica et institutæ ab hominibus versutia; disputandi in eo praecipue gloriantur, si in rebusincertisetopinionum varietate (i) confusis, ad hoc audientium trahantsensum,quod asserendum ingenio atque eloquio suo quisque delegerit; et ita (j) fit utquod majore facundiadefenditur, verius æstimetur. Sed Christi Evangelium hac arte non indiget, in quo doctrina veritatis sua luce(k)manifestata est; nec quaeritur quid auribus placeat, ubi verae fidei sufficit scire quis doceat.