Latin
LEO universis episcopis perCampaniam,Samnium etconstitutis. Picenum
Leo the Great, Epistolae 1-107
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Magna indignatione commoveor, et multo dolore contristor,quod quosdam ex vobis comperi ita esse apostolicae traditionis oblitos, et studio sui erroris intentos, ut præter(j)paschalem festivitatem, cui solaPen tecostes solemnitas comparatur, audeant sibimet, non aliqua humanae infirmitatis necessitate cogente, sed sola indisciplinati arbitrii libertate, (k)jus baptismatis vindicare, et in natalibusmartyrum, quorum finis aliter honorandus est quam dies Dominicæ passionis,(l)regenerationis celebrare mysteria,ac sine ullis spiritualium eruditionibus præparationum, ita rudibus etimperitis tradere sacramentum, ut circa renovandos nihil doctrinae ecclesiasticæ,nihil in exorcismis impositio manuum, nihil ipsa jejunia,quibus vetus homo destruitur,operentur; neque (m) in tanto mysterio salutis huma- næ ulla ejus diei habeatur exceptio, (n) quo ipsum donum est conditum renascendi. Admonemus igitur. et non sine periculo status eorum qui hoc faciunt protestamur, ut ab hac praesumptione cessetur, et summam hanc potentissimamque Deigratiam,non nisi in Paschali et Pentecostesdie desiderantibuset credentibus conferatis: mauente quolibet tempore (o)gravioris necessitatis ac periculorum consideratione, secundum quam oporteat subvenire; ne conditione mortali coarctata infirmitasnecessaria nberatione fraudetur: cum, servata, sicut praelocuti samus, auarum tantummodo festivitatum reverentia, proptermulta pericula sit cavendum ne cuiquam aut in desperata aegritudine, aut in hostilitatis incursu, aut in timore naufragii, per saoerdotem Domini regeneratio denegetur. Si quis vero post hoc interdictum in eadem fueri. usurpatione detectus,dignam pertinaciæ sum incidet ultionem: quoniam ostendit se turpe potius lucrum quam religionis cultum osse sectatum.