Latin
LEO universis episcopis perCampaniam,Samnium etconstitutis. Picenum
Leo the Great, Epistolae 2-101
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Illam etiam contra apostolicam regulam præsumptionem,(p) quam nuperagnovi a quibusdam illicita usurpatione committi,modis omnibus cODstituo 8ubmoveri. (a)Ue paenitentia scilicet quæ a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere, libello scripta professio publice recitetur. cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessio secreta. (h) Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quæ propter Dei timorem apud homines erubeseere (c) non veretur,tamen quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea,(d)qui pœnitentiam poscunt, non timeant publicare, removealur tam improbabilis consuetudo, ne multi a pœnitentiæ remediis arceantur, dum aut erubescunt aut metuunt inimicis suis sua facta(e)re-. serari,quibus possint legum Constitutione percelli. (f)Sufficit enim illa confessio quae primum Deo offertur,(g)tum etiam saccI doti, qui pro delictis pœnitentium precator accedit. Tunc enim demum plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia(h)confitentis. Datum pridie nonas Martii, Recimore consule.