Latin
LEO episcopus (b) TIMOTHEO episcopo catholico Alexandrinae Ecclesiæ
Leo the Great, Epistolae 1-109
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Evidenter apparet subapostolicae splendore sententiae, quoniam diligentibus ncum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28); et divinæ dispensatione pietatis ubi excipiuntur adversa, ibi donantur et prospera. Quod Alexandrinae Ecclesiæ experimenta demonstrant,in qua multos sibi patientiae thesauros(c)humilium modestia et tolerantia congregavit: quia juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit (Ps XXXIII, ł9); glorificata in omnibus inclyti principis flde,pcr quem dextera Domini fecit virtutem (Ps. CXVII, 16), ne in thronum beatorum Patrum Antichristi diutius sederet opprobrium: cujus impietas nemini magis quam eibi nocuit:quia etsi aliquos ad societatem facinoris impulit,(d)se tamen inexpiabiliter cruentavit. Unde de eo quod instinctu fidei(e)in fraternitate tua cleri et plebia atque omnium fidelium egit electio, universam mecum Ecclesiam Domini gaudere rescribo, utque hoc benignitas divinæ pietatis multi plicata gratia confirmet, exopto; ita ipsi per. omnia tua devotione famulante,ut etiam eos qui veritati aliquatenus restiterunt, reconciliandos Deo per Ecclesiae preces instanter acquiras,et (f) sacramento catholicae fidei, cujus soliditas nullam divisionem recipit,sollicitus rectoradjungas: illum imitatus verum piumque pastorem, qui animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. x, 11), et errantem unam ovem non flagellis coercuit, sed ad ovile proprium suis humeris reportavit (Luc. xv, 5).