Latin
LEO episcopus (b) TIMOTHEO episcopo catholico Alexandrinae Ecclesiæ
Leo the Great, Epistolae 2-103
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Agat ergo dilectio tua,frater charissime, ne vel Nestoriani dogmatis vel Eutychiani erroris ullum in Dei populo possit vestigium reperiri: quia nemo potest fundamentum ponere, præter id quod positum eat, qui est Christus Jesus (Cor. III, 11): qui universum mundum non reconcilar et Deo Patri, nisi per fidei regenerationem omnes in nostræ carnis veritate susciperet. Cum ergo scribendi opportunitates,quibus fraternitas tua utatur, exstiterint, sicut (g) necessarie et ex more fecisti, ut per filios nostros Danielem presbyterum at Timotheum diaconum ordinationis tuae ad nos scripta dirigeres, ita omni tempore in hoc officio perseveres,(h)et de pro. veclibus pacis sæpe,quantum fieri potest, sollicitudini nostræ mittanturindicia iut peralterna colloquia sentiamus quia charitas Dei dilfusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, gui datus est nobis (Rom. v, 5). Datum xv kalend. Septemb. ,Magno et A ppollonio consulibus.