Latin
(b) Sanctissimo et Deo amantissimo patri et consacerdoti LEONI FLAVIANUS in Dom…
Leo the Great, Epistolae 1-17
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Nihil est quod stare faciat diaboli nequitiam, incontentibile malum, plenum ueneno mortifero (lac. III, 8); sursum atque deorsum circuit quærens quem percutiat, (c) quos conturbet, quos devoret (I Petr. v, 8). Unde et vigilare et sobrii esse ad orationes, et propinquare Deo, et fatuas quaestiones respuere, et patres sequi, et non transgredi terminos eternos(d) ex Scriptura sancta didicimus. Deponens itaque tumorem luctus, lacrymaru m multitudinem, quoniam unus eorum qui sub me constituti sunt, clericus captus est, nec eum salvaro praevalui, neque lupo praeripere; licet animam meam paratus fuissem ponere pro eo. Ut raptus est, ut exsilivit, odio habens vocantis vocem, et (e) ad perditionem maxime currens, et memorias quoque paternas declinans, et eorum itinera prorsus abhorrens, pergo in unc sermonem.