Latin
(b) Sanctissimo et Deo amantissimo patri et consacerdoti LEONI FLAVIANUS in Dom…
Leo the Great, Epistolae 2-15
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Sunt quidam(f) in vestibus ovium, intus autem lupi rapaces (Matth. VII, 15; quoe ex fructibus agnoscimus. Isti primo quidem videntur ex nobis (g) esse, sed non sunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum(l Joan. II, 19). (h) Quando vero suam evomuerint impietatem, dolum, qui in eis est, erumpentes: 7 54 et apprehendentes (t) infirmiores et eos qui ad eloquia divina sensus inexercitatoshabent,secum eos(j)contrahunt ad perditionem (II Petr. III, 16), subvertentes et injuriantes paternas doctrinas, sicut et sanctas Scripturas ad perditionem suam: quos oportet praescientes cavere, ne malitia eorum quidam seducti abscindantur a propria firmitate. Exacuerunt enim linguas suas sicut serpentes; venenum aspidum sub labiis eorum; sicut de his clamavit propheta (Ps. CXXXIX, 4).