Latin
LEO episcopus THEODOSIO Augusto
Leo the Great, Epistolae 1-20
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Quantum præsidii Dominus Ecclesiæ suæ in fide vestrae clementiae præpararit, his etiam litteris quas ad me misistis ostenditur:ut vobis non solum regium, sed etiam sacerdotalem inesse animum gaudeamus. Siquidem praeter imperiales et publicas curas, piissimam sollicitudinem Christianae religionis (d) babetis, ne scilicet in populo Dei aut schismata, aut haereses, aut ulla scandala convalescant: quia tunc est optimus regni vestri status, quando sempiternae et incommutabili Trinitati(e)in unius Divinitatis confessione servitur. Quid autem in Constantinopolitana Ecclesia(f) perturbationis acciderit,quod ita fratrem et coepiscopum meum Flavianum potueritcommovere,ut Eutychem presbyterum communione privaret,nondum potui evidenter agnosoere. Quamvis onim praedictus presbyter ad sedem apostolicam (g)per libellum doloris sui querimoniam miserit, breviter tamen aliqua praelibavit, asserens se Nicænæ synodi constituta servantem, frustra in fidei diversitate culpatum.