Latin
LEO episcopus THEODOSIO Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-18
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —(h) Eusebii autem episcopi accusatoris ejus libellus,cujus exemplaria ad nos(i)memorutus presbyter misit, de objectionum evidentia nihil habebat,et cum presbytero haereseos crimen intenderet,quem tamen in eo sensum argueret non evidentor expressit; quamvis et ipse episcopus Nicænæ synodi (j) profiteretur se inhaerere decretis:propter quod non habuimus unde(k)aliquid plenius disceremus. Et quia causae meritum,fidei ratio et laudabilis sollicitudo vestrae pictatis(l)exigit,necesse est jam locum subreptionibus non patere, sed prius de quibus eum aestimat arguendum,instrui nos oportet: ut possit congrue de bene cognitis judicari. Ad prsdictum autem episcopum! itteras dedi,quibus mihi displicere cognosceret quod ea quae in tanta causa gesta fuerant(m)etiam nunc silentio detineret, cum studere debuerit primitus nobis cuncta reserare; quem credimus vel post admonitionem omnia ad nostram notitiam relaturum; ut in lucem ductis his quae adhuc videntur occulta,id quod evangelicæ et apostolicae doctrinae convenit judicetur. Data (n) II kalendarum Martii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.