Latin
(e) LEO episcopus, dilectissimo fratri FLAVIANO Constantinopolitano episcopo
Leo the Great, Epistolae 1-24
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. Præsumptio et imperitia Eutychen in erroremimpulerunt. —Lectis dilectionis tuæ (d) litteris, quas miramurfuissetam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito, tandem (e) quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset agnovimus; et quae prius videbantur oculta, nunc nobis reserata patuerunt. Quibus Eutyches, qui pre- Ibyterii nomine honorabilis videbatur, multum (fmprudens et nimis imperitus ostenditur,ut etiam de ipso (a) diotum sit a propheta: Noluit intelligereyut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo (Ps. XXXV. 4). 80S (b) Quid autem iniquius quam (c)impia sapere,et sapientioribus doctioribusque non cedere? Sed in hanc insipientiam cadunt qui cum (d)ad cognoscendam veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras,nec ad evangelicas auctoritates,sed ad semetipsos recurrunt; et ideo magistri erroris existunt quia veritatis discipuli non fuere. Quam enim eruditionem de sacris novi etveterisTestamenti paginis acquisivit, (e) qui ne ipsius quidem Symboli initia comprehendit? Et quod per totum mundum omnium regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur.