Latin
(e) LEO episcopus, dilectissimo fratri FLAVIANO Constantinopolitano episcopo
Leo the Great, Epistolae 2-21
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. De duplici Christi nativitate et natura. —Nesciens igitur quid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire,nec volens ad promerendum intelligentiae lumen,in sanctarum Scripturarum latitudine laborare. illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito(f)recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur: Credere se in Deum Pa-, trem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium! ejus unicum, Dominum nostrum, qui natus est Spiritu sancto et Maria Virgina. Quibu8 tribus sententiis omnium fere haereticorum machinae destruuntur. Cum enim Deus et omnipotens(g)et Pater creditur,consempiternus eidem Filius demonstratur, in nullo a Patre differens,quia de Deo Deus,de omnipotente omnipotens, de æterno natus est coæternusjnon posterior tempore, non, inferior potestate, non dissimilis gloriæ,non divisus esseotia. idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempUernus,natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine Quæ nativitas temporalis illi nativitati divinae et sempiternænihil minuit, nihil contulit,sed( a)totam se reparando homini, qui erat deceptus, impendit; ut et mortem vinceret,et diabolum, qui mortis habebat 80T imperium, sua virtute destrueret. Non enim superare possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet, et suam faceret, quem nec peccatum contaminare,nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu sancto intra uterum matris Virginis,quæ illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit.