Latin
(b) LEO episcopus, PULCHERIÆ Augustae
Leo the Great, Epistolae 1-25
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Quantum sibi fiduciae de fide vestrae. elementiæ Ecolesia Dei debeat polliceri, multis saepe probavimus documentis, dum sicut Spiritu sancto. docente didicistis, illi per omnia potestatem vestram subjicitis, cujus munere et protectione regnatis. Unde quia contra integritatcm fidei Christianæ, disgensionem quamdam in Constantinopolitana Eccle, lia, Eutyche auctore generatam, fratris et coepiscopi mei Flaviani relatione cognovi, ita ut totius causae speciem synodalium gestorum textus ostenderet. dignum gloriæ vestræ est ut error qui de imperitia magis quam devereutia natus estauferatur,priusquam ullas vires de consensu imprudentium pertinacia pravitatis acquirat. Nam quantum Nestorius a veritate excidit, dum Dominum Jesum Christum de matre virgine hominem solum asserit natum, tantum etiam hio a catholico tramite deviavit qui de eadem virgine editum non nostrae credit esse natura; :ut quod formam servi gessit, quod nostri similis fuit atque conformis, quaedam nostre carnis fuerit imago, non veritas. Nihil autem prodest Dominum nostrum beata (a) Mariæ virginis filium, hominem dicere, si non illius generis ac seminis homo creditur, cujus in ipso Evangelii exordio praedicatur. Unde multum doleo, multumque contristor, quod hic qui antea de humilitatis proposito laudabilis videbatur, contra unicam spem nostram patrumque nostrorum, vana et nimis perversa audet astruere. Qui cum videret insipientiae suæ sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat, (b) nec ita Ecclesias presules commovere, ut sententiam damnationis exciperet. Quam utique si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. Sedis enim apostolicas moderatio hanc temperantiam servat, ut et severius agat cum obduratis, et veniam cupiat praestare correctis.