Latin
Rome
Leo the Great, Epistolae 164
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum rebus humanis consulere providentia divina dignetur, sollicitudo clementiæ vestræ, Spiritu Dei incitata demonstrat,quae in catholica Ecclesia nihil impacatum, nihil vult esse diversum:quoniam FIDES,quæ non nisi una est,in nullo potest sui esse dissimilis. Unde licet Eutyches, quantum gestorum episcopalium ordo patefacit,imperite atque imprudenter errare detectus sit,debueritque(g)a sua, quæ merito reprobatur,persuasione discedere, quoniam tamen pietas vestra, quæ in honorem Dei religiosissime catholicam diligit veritatem, (a) apud Ephesum constituit synodale (b) judicium,ut imperito seni ea in qua nimis caligat veritas innotescat:fratres meos (c) Julium episcopum, et Renatum presbyterum,et filium meum Hilarum diaconem misi, qui ad vicem praesentiae meae pro negotii qualitate sufficerent; et qui(d) eum secum deferrent justitiae ac benignitatis affectum, ut quia dubitari non potest,quae sit christianae confessionis integritas,et totiuserroris pravitas damnaretur: et si resipiscens, qui deviaverat,(e)pro venia supplicaret,sacerdotalis ei bevenolentia subveniret; cum in libello suo, quem ad nos misit, hoc saltem sibi ad promerendam veniam reservaverit,ut correcturum, se esse promitteret quidquid nostra sententia de his,quæ male senserat, improbasset. (f) Quid autem catholica Ecclesia universaliter de sacramento Dominicæ incarnationis credat et doceat, ad fratrem et coepiscopum meum Flavianum plenius continent scripta, quae misi. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.