Latin
(g) LEO PULCHERIÆ Augustae
Leo the Great, Epistolae 1-26
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. I. -Quantum præsidii Dominus Ecclesiae suæ in vestra elementia præpararit multis saepe probavimus documentis. Et quidquid nostris temporibus. contra impugnatores- catholicæ veritatis industria sacerdotalis obtinuit, ad vestram maxime gloriam redundavit; dum, sicut Spiritu sancto docente didicistis, illi per omnia potestatem vestram subjipitis, cujus munere et protectione regnatis. Unde quia contra integritatem fidei Christianæ, dissensiopem quamdam in Constantinopolitana Ecolesia Eutyche auctore generatam, fratris et coepiscopi mei Flaviani relatione cognovi, ita ut totius causæ speciem synodalium gestorum textus (h) ostenderit, dignumgloriae vestræ est, ut error, qui, ut arbitror, de imperitia magis quam de versutia natus est, auferatur, priusquam ullas sibi vires de consensu imprudentium (i) pertinacia pravitatis acquirat. Quia etiam ignorantia graves nonnumquam inoidit (a) in lapsus, et plerumque in diaboli ruit foveam incauta simplicitas,per quam supradicto subrepsisse intelligo spiritum falsitatis, (b) ut dum aestimat se religiosius de Filii Dei majestate sentire, si ei naturae nostre veritatem inesse non diceret, (c) totum illud quod Verbum caro factum est, unius atque ejusdem putaret esse substantiae. Et quantum Nestorius a veritate excidit, dum Christum de matre solum hominem (d) asseruit natum, tantum etiam hic a catholico tramite deviat, qui de eadem virgine non nostram credit editam esse substantiam; volens utique eam solius Deitatis intelligi (e) ut quod formam servi gessit, et quod nostri similis fuit atque conformis, quædam nostrae naturae fuerit imago, non veritas.