Latin
(g) LEO PULCHERIÆ Augustae
Leo the Great, Epistolae 2-23
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Nihil (f) autem prodest Dominum nostrum beatae Marias Virginis filium, verum perfectumque hominem dicere, si non illius generis homo creditur, cujus in Evangelio praedicatur. Dicit enim Matthæus: Liber generationil Jesu Christi filii David, alii Abraham (Matth. I, 1); et ita humanae originis ordinem sequitur, ut generationum lineas usque ad Joseph, cui mater Domini erat desponsata, deducat. Luoas vero retrorsum successionum gradus relegens, ad ipSum humani generis principem redit (Luc. Ill. 23), ut Adam primum et Adam novissimum ejusdem estendat esse nature. (g) Potuerat quippe omnipotentia Filii Dei sic ad [dooendos (h) justificandosque 855homines apparere, quomodo et patriarchis et prophetia in specie carnia (i) apparuit, cum aut luctamen iniit (Gen. XcXiI, 24), aut sermonem conseruit, cumve officia (j) hospitalitatis non abnuit, vel etiam appositum cibum sumpsit(6en. XVIII). Sed ill. imagines hujus hominis erant (k) indioes, cujus veritatem ex praecedentiam patrum stirpe sumendam significationes mysticao nuntiabant. Et ideo sacramentum reconciliationis nostrae ante tempora æterna dispositum, nullae implebant figuras, quia nondum supervenerat Spiritus sanctus in Virginem, nec virtus Altissimi obumbraverat ei; (I) ut intra intemerata viscera, (m) aedificante sibi sapientia domum (Prov. ix, 1), Verbum caro fieret (Joan. i, 14); et forma Dei ac forma servi in unam conveniente personam, creator temporum nasceretur in tempore; et per quem facta sunt omnia; (n) ipse inter omnia gigneretur. Nisi enim novus homo, factus in similitudinem carnis peccati, nostram susciperet vetustatem, et consubstantialis Patri, consubstantialis esse dignaretur et matri, naturamque sibi nostram solus a peccato liber uniret,sub jugo diaboli generaliter teneretur humana captivitas; (c) nec uti possemus triumphantis victoria, si extra nostram esset conserta naturam.