Latin
(c) LEO urbis Romae episcopus dilectissimo fratri JULIANO episcopo
Leo the Great, Epistolae 1-29
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Licet (d) per nostros,quos ab Urbe(e)pro fidei causadireximus,plenissimas ad fratrem (f) nostrum Flavianum litteras miserimus contra nimiae impietatis errorem,tamen quia per filium nostrum Basilium diaconem scripta tuae dilectionis accepimus,quae multum nobis catholici sensus fervore placuerunt,etiam hancpaginam quae illisepistolis consonaretadjecimus, ut (g) unanimiter atque constanter his qui Evangelium Christi corrumpere cupiuntresistatis: quoniam sancti Spiritus in nobis atque in vobis unaest eruditio eademque doctrina:quam (h) quicumque non recipit, non est membrum corporia Christi; nec potest eo capite gloriari,in quo naturam suam asserit non haberi. Quid autem prodest imprudentissimo seni,Nestorianæ haereseos nomine, eorum lacerare opinionem,quorum piissimam convellere non potest fidem; cum quantum Nestorius a veritate disceseit,Deitatem verbi ab assumpti hominis substantia(a)separando, tantum a recto tramite etiam iste desciscat, qui unigenitum Dei Filium sic de utero beatae Virginis prædicat natum,ut humani quidem corporis speciem gesserit,sed humanae carnia veritas Verbo unita non fuerit? De quo prodigio falsitatis quis non videat quae opinionum monstra nascantur? (b)Qui enim negat verum hominem Jesum Christum,necesseest ut multisimpietatibus impleatur, eumque aut Apollinaris sibi vindicet, aut Valentinus usurpet, aut Manichaeus obtmeat:quorum nullus in Christo humanae carnis credidit veritatem. Qua utique non recepta,nonsolum quod secundum carnem atque animam rationalem,qui erat in forma Dei,manens idem in forma servi, homo natus denegatur; sed etiam,quod crucifixus est et mortuus ac sepultus, quodque die tertio (c) resurrexit, et quod ad dexteram Patris( d)sedens ad judicandos vi vos879 et mortuos, in eo corpore sit venturus, in quo est judicatusfc),abnuitur: quia haec redemptionis nostræ sacramenta vacuantur, si Christus veram veri hominis, totamque naturam suscepisse non creditur.