Latin
LEoepiscopus (c) JULIANO episcopo charissimo fratri
Leo the Great, Epistolae 2-25
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Et quia clementissimus imperator, pro benevolentia ac pietate animi sui, de statu hujus, qui ante honorabilis videbatur, diligentius voluit judicari, atque ob hoc indicendum credidit episcopale concilium, per fratres nostros (g) Julium episcopum, et Renatum presbyterum, sed et filium meum diaconem Hilarum, quos ex latere meo vice mea mi9i,ad fratrem nostrum Flavianum sufficientia pro qualitate-causæ scripta direxi, quibus et vestra dilectio, et Ecclesia universa cognoscat, de antiqua etsingularifide,quam indoctusimpugnator incessit, quid divinitus traditum teneamus, et quid (h) incommutabiliter praedicemus. Quia tamen non debemus partes miserationis omittere,(i) congruere moderationi credidimus sacerdotum, ut si condemnatus presbyter plena satisfactione corrigitur,sententia, qua obstrictus est, relaxetur: si vero in eodem insipientiae suae luto jacere delegerit, statuta permaneant; et eum eis habeat sortem, quorum est secutus errorem. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.