Latin
mant, ac praesertim ex S. Trophimi in Gallias adventu. — III. Civilia Arelatens…
Leo the Great, Epistolae 1-40
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Memores quantum honoris et reverentiæ, befttissima sedi apostolicae, cui vos Dominus noster Jesus Christus pro meritis sanctitatis voluit præsidere, semper debitum fuerit, semperque debeatur, ordinationem qua sanctus frater et coepiscopus noster Ravennius in civitate Arelate ost transitum beatae recordationis Hilarii episcopi, concordantibus omnium votis, ad summum pontificium, Demino favente, provectus est, missis continuo. (i)litteris apostolatui vestro indicarecuravimus. Quibus a beatitudine vestra tanto dignatione etcharitate fuissee responsum, immensas gratias agimus, etsi tantas, quantas debemus,referre non possumus. Notum licet nobis ante jam fuerit praedictum sanctum fratrem et coepiscopum nostrum maxime(g)coronæ vestræ(h) gratiam morum suorum mansuetudine et sanctitate meruisse, perceptis nunc tamen beatitudinis vestrae litteris, quanta eum charitate complectamini evidenter agnovimus. Unde præmissis officiis quæ apostolatui vestro jure debentur suggestionem nostram, quae justitiae partibus fungitur, audiendam a corona vestra minime dubitamus: quippe cum non aliqua nova institui,sed priscapcr vos optamus et antiqua reparari. Nec enim justum est ut honorem (i) ejus quem,ut probavimus,impense diligitis, illa res miguat, (j) qua pietatem vestram alter offendit. Et sane manifestum est Ecclesiæ Arelatensi divinae gratiae favorem adesse, cui talem habere contigit sacerdotem per quem privilegiadignitatis antiquae,quae dolebat sibi (k) pro tempore diminuta,gauderet in perpetuum reeentioribusapostolicoe sedis auctoritatibus reformata.