Latin
mant, ac praesertim ex S. Trophimi in Gallias adventu. — III. Civilia Arelatens…
Leo the Great, Epistolae 2-36
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Omnibus etenim regionibus Gallicanis (l)notum est,sed nec sacrosanctae EcclesiaeRomane habetur incognitum, quod prima intra Gallias Arelatensis civitas missum a bcatissimo Petro apostolo sanctum Trophimum habere meruit sacerdotem,et exindealiispaulatim regionibus Galliarum(a)bonum flde et religionis infusum; priusquc alia lora ab hoc rivo fidei quem ad nos apostolicæ institutionis fluenta miserunt, meruisse manifestum est sacerdotem, quam Viennensis civitas,quae sibi nunc impudenter acnotabiliterprimatus exposcitindebitos. Jure enim ac merito ea urbs semper apicem sanctaedignitalisobtinuit, quae in sancto Trophimo primitias nostræ religionis prima suscepit, ac postea intra Gallias boc quod divino munere fuerat consecuta, studio doctrinae salutaris effudit. Cujus honoris obtentu Ecclesiam Arelatensem omnes decessores prædecessoresque nostri velut matrem debito semper honore coluerunt,tenentesque traditionem (b)totam ab hac sibi(c)civitates nostræ sede episcopos poslularunt. Ab hujus Ecclesiæ sacerdote tam decessores nostros quam nos ipsos constat in summum sacerdotium,donante Domino,consecratos. Quam quidem antiquitatem sequentes praedecessores beatitudinis vestrae, hoc quod erga privilegia Arelatensis Ecclesiae institutio vetusta tradiderat promulgatis (sicut et scrinia apostolicae sedis procul dubio continent) (d) auctoritatibus confirmarunt: credentes plenum esse fationis atque justitiæ, ut sicut per beatissimum Petrum apostolorum principem sacrosancta Ecclesia Romana teneret supra omnes totius mundi Ecclesias principatum, ita etiam intra Gallias Arelatensis Ecclesia,quae sanctum Trophimum ab apostolis missum sacerdotem habere meruisset, ordinandi pontificium vindicaret. His secundum religionem utitur privilegiis Ecclesia memorata.