Latin
Dilectissimis fratribus, CONSTANTINO, ARMENTARIO, AUDIBNTIO, SEVERIANO, VALERlA…
Leo the Great, Epistolae 1-41
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Lectio dilectionis vestrae litteris, quas ad nos filii nostri Petronius presbyter et (g) Regulus diaconus detulerunt, quam benevolum fratri et coepiscopo nostro Ravennio impendatis affectum evidenter agnovimus: siquidem postulatis ut ei quod decessor ipsius merito nimiaepraesumptionis amiserat, reformetur. Sed petitionem fraternitatis vestre Viennensis episcopus, missis litteris et legatis. sua suggestione praevenerat, conquerens Arelatensem episcopum ordinationem sibi (h) Vasensis antistitis usurpasse. Cum itaque nobis ita et paternarum reverentia sanctionum, et omnium vestrum servanda sit gratia, ut in Ecclesiarum privilegiis nibil convelli, nihil patiamur excidi, consequens fuit ut ad conservandam (i) intra Viennensem provinciamfM pacem,adhiberetur justitiae moderatio,quæ nec antiquitatis usum,nec desideria vestra negligeret.