Latin
Dilectissimis fratribus, CONSTANTINO, ARMENTARIO, AUDIBNTIO, SEVERIANO, VALERlA…
Leo the Great, Epistolae 2-37
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Consideratis enim allegationibus utriusque partis praesentium clericorum,ita semper intra (j)provinciam vestram, et Viennensem et Arelaten- Min civitates claras fuisse reperimus, ut quarumdam causarum alterna ratione, nunc illa in ecclesiasticis privilegiis, nunc ista præcelleret, cum tamen eisdem commune jus quondam fuisse a gentibus prodcrotur. Unde Viennensem civitatem,quantum ad ecclesiasticam justitiam pertinet, inhonoratam penitus esse non patimur; praesertim cum de receptione privilegii, auctoritate jam nostrae dispositiunis utatur; quam potestatem Hilario episcopo ablatam, Vien- Densi episcopo credidimus deputandam. Qui ne repente semetipso factus videatur inferior, vicinis sib; quatuor oppidis praesidebit, id est Valentiæ, et T.- rantasiæ, et Genavæ, et Gratianopoli, ut cum eis psa Vienna sit (a) quinta, ad cujus episcopum omnium prædictarum Ecclesiarum sollicitudo pertineat. Reliquæ vero civitates ejusdem provinciae, sub Are! atensis antistitis auctoritateetordinatione consistant: quem pro modestiae suae temperantia, ita futurum credimus studiosum charitatis et pacis, ut nequaquam sibi credat ablatum, quod fratri videat esse concessum. Data iit non. Maii, Valentiniano Aug. 7 et Avieno v, c. conss.