Latin
(e) SYNOPSIS. — I. Consensum suum ad ordinationem Anatolii CP. suspendit; profe…
Leo the Great, Epistolae 1-43
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —(g) Omnibus quidem vestrae pietatis epistolis,inter eas sollicitudines quas pro fide patimur, spem securitatis nobis maximam præstitistis,Nicænum commendando concilium:adeo ut ab illo,sicut saepe jam scribitis,non patiamini sacerdotes Domini deviare. Sed ne aliquid in praejudicium catholicæ defensionis viderer egisse, de ordinatione ejus, qui Constantinopolitanae coepit Ecclesiae præsidere,nihil interim in alterutram(h)partem temere rescribendum putavi, non dilectionem negans,sed manifestationem catholicae veritatis exspectans. Quod aequanimite •ferat, obsecro, vestra clementia: ut cum talem se erga fidem catholicam qualem cupimus approbarit, de sinceritate ipsius (i) et copiosius et securius gaudeamus. Ne vero aliqua illum de nostro animo mordeat sinistra suspicio, occasionem totiua difficultatis amoveo,nec aliquid exigo quod aut arduum videatur aut(j)dubium; sed ad id quod nullus catholicorum refutet invito. Noti enim sunt per universum mundum atque manifesti,qui ante nos, sive Græca,sive Latina lingua in catholicae veritatis praedicatione fulserunt, ad quorum (k) scientiam atque doctrinam quidam etiam nostrae aetatis accedunt,de quorum scriptis par et multiplex profertur instructio. Quae sicut Nestorianam haeresim destruxit,ita etiam hunc,qui nunc(a)repullulat,abscidit errorem. Relegat itaque sollicite quae a sanctis Patribus incarnationis Dominicae fides fuerit custodita, semperque similiter praedicata. et cum sanctæ memoriae Cyrilli Alexandrini episcopi(6)epistolam(qua Nestorium corrigereetsanare voluit,pravas praedicationes ipsius arguens,et evidentiusfidemNicaenae definitionis exponens, quamque ab eo missam(c)apostolicae sedis scrinia suscepcrunt)praecedentium sensui perspexerit consonantem; Ephesinæ etiam synodi gesta recenseat,quibus contra Nestorii impietatem,a sanctae memoriaeCyrilloinsertaet allegata sunt de incarnatione Domini catholicorum testimonia sacerdotum. Non asperneturetiammeamepistolam recensere,quam pietati Patrum per omnia concordare reperiet. Cumque a se hoc quod eidem profuturum sit expeti desiderarique cognoverit catholicorum sententiis toto corde consentiat: ita ut sinceram (d)communis fidei professionem,absolutissima subscriptione,coram omni clero et universa plebe declaret,apostolicae sedi et universis Domini sacerdotibus atque Ecclesiis publicandam: ut pacificato per uuam fidem mundo, (e) possimus omnes dicere, quod angeli, nato de Maria Virgine Salvatore,cecinerunt: Gloria in excelsis Deo,et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. II, 14).