Latin
(e) SYNOPSIS. — I. Consensum suum ad ordinationem Anatolii CP. suspendit; profe…
Leo the Great, Epistolae 2-39
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Quia vero et nos et beati Patres nostri, quorum doctrinam et veneramur et sequimur, in unius fidei concordia sumus, sicut provinciarum omnium protestantur antistites, agat clementiae vestrae devotissima fides, ut quam primum ad nos Constantinopolitani episcopi,qualia (/)debent,probat et catholici sacerdotis scripta perveniant,aperte scilicet atque (g) dilucide protestantia quod si quis de incarnatione Verbi Deialiudaliquidcredatautasserat,quamcatholicorum omnium et mea professio protestatur,hunc a sua communione secernat,(h) ut ei fraternam in Christo charitatem merito possimus impendere. Ut autem snlubribus(i)curis velocior pieniorque, auxiliante Domino per vestrae clementiae fidem praestetur effectus,ad pietatem vestram fratres et coepiscopos(j)meos, Abundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem,presbyteros,quorum mihi devotio est probata,direxi,per quos,(k) quae nostras forma sit fidei,manifestatis instructionibus quasmisimus possitis dignanter agnoscere: ut si Constantinopolitanus antistes in eamdem confessionem toto corde consentit,securi, ut dignum est, de ecclesiastica pace lætemur,neque aliquid residere videatur ambiguum, (l)unde superfluis forsitan suspicionibus laboremus. Sin vero aliqui a puritate nostra fidei atque Patrum auctoritate dissentiunt,concilium universale i ntra Italiam,sicut(m)synodus quae ob bane causam Romae convenerat, mecum petit, clementia vestra concedat: ut in unum convenientibus(n)omnibus his qui aut ignorantia aut(o)terrore prolapsi sunt,correctionis remediis consulatur,nec cuiquam ultra sit liberum ita(p)Nicænæ synodi facere mentionem, ut ejus inveniatur esse fidei contrarius: quoniam et universae Ecclesiae et vestro(q)hoc imperio profuturum est,si unus Deus,unafides(r)et unum sacramentum salutis humanae,una toti us mundi con- Cessione teneatur. Data(s) decimo septimo kalendas Augusti, Valentiniano septies et Avieno v. c. consutibus.