Latin
LEO episcopus PULCHERIÆ Augustae
Leo the Great, Epistolae 1-54
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. I. —Religiosam clementiae vestrae soHicitudinem,quam catholicæ fidei indesinenterimpenditis, per omnia recognosco; et Deo gratias ago, quod tantam universali sEcclesiæ curam habere vos video, ut quod (n) et justitiæ et benevolentiæ congruere arbitror, confidenter insinuem,quo celerius, quæ, propitio Christo, pietatis vestræ studio irreprehensibiliter hactenus gesta sunt,ad gratulandum perucantur effectum, 7(0) gloriosissima Augusta. Quod ergo (p)synodum Nicææ haberi clementia vestra præcepit, cum a me ut in Italia haberetur mansuetudo vestra retineat postulatum, ut omnes nostrarum partium convocati antistites, si securitas temporis suppeteret,convenirent, adeo tamen non aspernanter accepi,ut binos de coepiscopis meis et compresbyteris ordinarem, qui vicem meam implere suHicerent, (a) etiam datis ad venerabilem synodum congruendbus scriptis, quibus fraternitas advocata cognosceret quam formam servare in hac dijudicatione deberet: ne ulla temeritas aut fidei regulis, aut canonum statutis, aut benignitatis remediis obviaret,