Latin
LEO episcopus PULCHERIÆ Augustae
Leo the Great, Epistolae 2-50
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Sicut enim (6) a principio hujus causae frequentissime scripsi,hanc inter discordessensuset carnales æmulationes moderationem volui custod iri, ut integritati quidem fidei nihil evelli, nihil liceret apponi; ad unitatem vero pacemque redeuntibus, reo medium veniæ praestaretur. Quia TUNC OPERA diaboli potentius destruuntur, cum ad Dei proximique dilectionem hominum corda revocantur. Sed quam coDtraria tunc hie monitis atque obsecrationibus meis acta sint, multum est explicare; neo opus est epistolari patgina comprehendi quidquid in illo Ephesino non judicio,sed latrocinio potuit perpetrari; (c) ubi primates synodi nec resistentibus sibi fratribus (d) nec consentientibus pepercerunt: cum ad infringendam catholicam fidem, et ad exsecrabilem hæresim roborandam, alios privilegio honoris 107S exuerent, alios consortio impietatis inficerent: saeviores prorecto in eos quos persuadendo ab innocentia separahant, uamin illos uosbeatos confessores ersequendo faciebant.