Latin
(g) Leo episcopus MAHCIANO Auguslo
Leo the Great, Epistolae 1-62
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Magno munere misericordiæ Dei totius Ecclesiæ catholicae multiplicata sunt gaudia, cum saneto et glorioso clementiæ vestræ studio perniciosissimus error exstinctusest; (h) ut labor noster citius ad desideratum perveniret effectum, quem Deo serviens principatus vester,et fide et potestatejuvisset. Quia etsi in virtute Spiritus sancti,interquaslibet (i) dissensiones per sedis apostolicæ famulatum Evangelii erat defendendalibertas, manifestior tamen apparuitgratiaDei, quae praestitit mundout in victoria veritatis auctores tantum violatae fidei(j)deperirent, et sua integriiasEcclesiae redderetur. Bellum igiturquod pacis nostræ inimicus(k)excitaverat, adeo feliciter. ,dextera Domini pugnante, confectumest,ut triumphante Christo, omnium sacerdotum esset una victoria, et coruscante lumine veritatis, solæ erroris tenebrae cumsuisassertoribuspellerentur. Nam sicut in ipsa Dominiresurrectione credenda, ad corroboranda initia fidei multum securitatis accessit, quod quidam apostoli (a) de corporea Domini nostri Jesu Christi veritate dubitavere, et visu atque contactu fixuras clavorum (b) et vulnus lanceae perscrutando, ambiguitatem cunctis, dum ambigunt, abstulerunt: ita nunc quoque, dum aliquorum infidelitas confutatur, omnium haesitantium corda (c) firmata sunt, et proficit universis ad illuminationem, quod quibusdam intulitcæcitatem. In quo opere digne etjuste(d) exultat vestra clementia,quæ fideliter proprieque prospexit ut Orientalibus Ecclesiis diabolicæ insidiæ non nocerent; sed ad propitiandum Dcum efficaciora (e?) ubique offerrentur holocausta: quando per mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum eadem confessio plebium,cadem sacerdotum, eadem essetet regum,(f) gloriossime fili et clementissime Auguste.