Latin
(g) Leo episcopus MAHCIANO Auguslo
Leo the Great, Epistolae 2-57
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -His autem, propter quæ tanta facta est congregatio sacerdotum,bono et optabili fine(g) compositis, miroretdoleo quod pacem universalis Ecclesisedivinitus reformatam, ambitionis rursus spiritus (A) inquietat. Quamvis enim necessaric sibi frater meus Anatolius consuluisse videatur utordinatorum suorumerrorcm deserens, in assensum catholicae fidei salubricorrectionetransiret,custodire tamen debuitut quod(i)vestro beneficio noscitur consecutus, nullius(i) cupiditatis pravitate turbaret. Nos enim vestrae fidei etinterventionis habentesintuitum,cum secundum suæ consecrationis auctores, ejus initiatitubarent,benigniorescircaipsumquamjustiorcsesse voluimus quo pertubationes omnes, quae operante diabolo fuerant excitatæ, adhibitis remediis leniremus: quaBillum moestum magis quam immoderatum facere debuerunt. Qui etiam si praecipuis meritis optimoquejudicio legitime fuisset ac solemniter ordinatus, contra reverentiam tamen canonum paternorum, contra statuta Spiritus sancti, contra antiquitatis exempla,nullis posset suffragiis adjuvari, Apud Christianum et vere religiosum vereque orthodoxum principem loquor multum Anatolius episcopus proprio detrahit merito, si illicito crescere optat augmento.