Latin
LEO episcopus PULCHERLE Augustae
Leo the Great, Epistolae 1-67
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Multis extantibus documentis, quibus (d) in dilectione Ecclesiæ Dei pietatis vestrae manifestatur affectio, merito quoties aliquid nascitur scandalorum, vestrum desideratur auxilium: ut fides, quae annitentibus vobis, contra haereticorum commenta defensa est securae pacis perpetem obtineat firmitatem. Nam quid prodest foris adversarios veritatis oppressos,si eosdem habeamus intra Dominica septa redivivos? Quod itaque circa personam filii mei Aetii gestum esse cognovi, nimium me anxium facit, et metuere certa ratione compellit ne poenitendum mihi sit quod de episcopo Constantinopolitano, qui ab impugnatoribus fidei fuerat ordinatus, vobis adhortantibus, acquievi meliora sentire, cum tanto pietatis vestrae testimonio juvaretur, ne illum gravaret suae ordinationis infirmitas, ubi vestra interventio praestaretur. Unde gratulari coeperam quod beati Flaviani (e) honorare memoriam,et hæreticorum conatibus obsistere diceretur. Sed doleo illum, sicut praedicti lacrymabilis querela demonstrat,in deteriora mutatum,et eum nunc constituisse archidiaconum, quem ipse professus est a se esse rejectum,qui Eutychianae haereseos se (f) apud nos prodiderat defensorem. Quem quia nunc ecclesiasticis negotiis praeposuit, propter haereticam perversitatem eidem favorem suum praestare convincitur; qui etiamsi magna satisfactione potuisset indulgentiam promereri, nequaquam debuit his qui in fide permanserant anteferri.