Latin
LEO episcopus MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 3-41
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Adjicio autem etiam hanc obsecrationem, ut praedictum episcopum a professione suadissonum, et(k) nimium testimonii vestriacfavoris oblitum, (I) necessarie increpare dignemini. Cesset catholicos insectari; cesset eos qui sanctae memoriae Flaviano placuere, conterere, et eorum societatem, quos improbavit, eligere. Fraternam enim illi charitatem non aliter poterimus impendere. quam ut se (m) inimicos catholicae fidei approbetexsecrari, (n) ejusque a se consortium, quem merito abjecit, abscindat. Qui etiam si magna fuisset satisfactione purgatus, post dubium tamen reversus errorem, catholicis diaconibus postponi debuit, non praeponi. Illud quoque clementiae vestrae benevolentiam peto, ut veneratorem vestrum fratrem meum Julianum episcopum, in vestro, sicut facere dignamini, habeatis affectu; cujus obsequiis praesentiae meaevobis imago reddatur. Nam et de fidei ejus sinceritate confidens, vicem ipsi meam contra temporis nostri haereticos delegavi; atque propter Ecclesiarum pacisque custodiam, ut(o)acomitatu vestro non abesset, exegi. Cujus suggestiones, pro concordia catholicæ unitatis, tamquam meas audire dignemini, placentes Deo, qui vobis praeter regiam coronam etiam sacerdotalem conferat palmam. Data (a) pexto idus Martii, Opilione viro clarissimo consule.