Latin
LEO episcopus PULCHERIÆ Augusta?
Leo the Great, Epistolae 1-70
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. -Quamvis nullas nunc litterastuae pietatis acceperim, scribente tamen gloriossimo principe, non aliter dignatione ipsius sum gavisus, quam si mihietiamtuaeserenitatisredderenturalloquia. Unde (h) consuetudinem debitia me officii oportuit custodiri,qua me significarem clementiae vestrae salute gaudere, et incessabilibus a Deo precibus postulare ut vos, et Romanae reipublicae, et catholicae Ecclesiae in omni prosperitate conservet. De vignoretautemfidei vestræ, (i) qua indesinenter Domino sacrificium laudis offertis, quantasDeo gratiasagam, enarrare non valeo: quoniam principibus temporis nostri non solum potentiam regiam,sed etiam sacerdotalem cognoscimus inesse (j) doctrinam. Indicante enim fratre meo Juliano episcopo, pervenerunt ad nos in exemplaribus praeceptionum vestrarum saluberrimæ sanctiones, quibus insanam imperitiam monachorum dignati estis parcendo plectere, et docendo punire: ut, si eos ad poenitentiam miseratio divina converte- v rit, multis lacrymis, et a nefandis caedibus, et ab hæreticorum blasphemiis diluantur.