Latin
LEO episcopus PULCHERIÆ Augusta?
Leo the Great, Epistolae 2-65
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Quod vero piissimus imperator ad omnes episcopos, qui Chalcedonensi synodo interfuere, voluit me (h) scripta dirigere, quibus ea quæ illic deCdei regulasunt definita firmarem libenter implevi,ne fallaxcujusquam simulatio sententiam meam haberi vellet incertam, cum per Constantinopolitanum episcopum, cui laetitiam meam largiter indicavi,inomnium potuerit notiliam pervenire, quod (l) scripseram, nisi maluissetmeum gaudiumtacere,quamrepulsam sui ambitus,publicare. Fratri et coepiscopo rneoJuliano, cui sollicitudinem meam in causa fidei delegavi,rogo ut eam fiduciam præbere dignemini,qua pietati vestrae possit quae universali Ecclesiae sint profutura, suggerere. Data duodecimo kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.