Latin
LEO PROTERIO episcopo Alexandrino
Leo the Great, Epistolae 1-79
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. -Lætificaverunt me(c)litteræ dilectionis tuae, quae frater et coepiscopus noster (d) Nestorius pio apportavit officio. Oportebat enim ut ab Alexandrinae Ecclesiae praesule talia scripta ad sedem apostolicam mitterentur, quae ostenderent magisterio beatissimi Petri apostoli hoc ab initio per beatum Marcum ejus discipulum didicisse yEgyptios, quod constat credidisse Romanos(e): quoniam praeter Dominum Jesum Christum non est aliud nomendatum hominibus sub cælo, in quo oporteat (f) nos salvos fieri (Act. iv, 12). Sed quia non omnium est fides, et insidiosus ille tentator nullis magis corda hominum gaudetsauciarevulneribus,quam utincautas mentes his inficiat erroribus, qui sint evangelica veritatis inimici,magna sancti Spiritus eruditione nitendum est ut diabolicis falsitatibus nequeat intelligentia Christiana violari. Contra quod periculum præcipue convenit vigilare Ecclesiarum rectores, et, quadam verisimilitudine colorata(g)mendacia ab animis simplicis plebis avertere. Augusta enim et ardua via est quæ ducit ad vitam (Matlh. VII, J4). Nec tantum laqueoruminactionumobservantia,quantuminterdiscrimina sensuum latet, dum vis sententiarum brevissima adjectione aut commutatione corrumpitur et confessio,quaBoperabatur salutem, sub. tii nonnumquam transitu vergit in mortem. Cum autem dicat Apostolus: Oportet hæreses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. xi, 19), ad totius Ecclesiae tenditprofectum,quoties contrariorumsensuum se prodit impietas,ne quae sunt noxia sint occulta et aliorum laedant incolumitatem, quæ revocari non poterunt ad salutem. Unde sibi imputent ruinas et obcæcationes suas,qui imprudenti pertinacia jacere in reatu suo,quam oblatum remedium sumere, maluerunt. Quorum merito fraternitati tus diplicet obduratio, et laudabiliter eam doctrinam, quae a beati apostolis et sancti Patribus in nos manavit, amplecteris. -