Latin
LEO PROTERIO episcopo Alexandrino
Leo the Great, Epistolae 2-74
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Non enim novte praedicationis est epistola mea, qua ad relationem sanctae memoriae Flaviani contra Eutychen de Domini nostri Jesu Christi incarnatione respondi, in nullo discedens ab ejusudei regula, quae evidenter a nostris vestrisque est defensa majoribus. Quos si Dioscorus sequi imitarique voluisset, in Christi corpore permaneret, babens et in beatae memoriae Athanasii opusculis unde instrueretur, et in sanctae recordationis Theophili et Cyrilli sermonibus, unde damnato olim dogmati laudabilitercontrairet, potius quam consortium Eutychianae impietatis eligeret. Hoc igitur, fratercharissime, pro sollicitudine fidei communis admoneo, ut quia (h) inimici crucis Christi omnibus et verbis nostris insidiantur et syllabis, nullam illis vel tenuem occasionem demus,quaNestoriano nossensui congruere mentiantur. Plebem autem et clerum. omnemque fraternitatem ita debet diligentia tua ad profectum. fidei cohortari, ut nihil te novum docere demonstres, sed ea omnium insinuare pectoribus quie venerandae memoriæ Patres consona prædicatione docuerunt,cum quibus nostra in omnibus concordat epistola. Hoc autem non solum tuis verbis, sed et ipsa præcedentium(a)expositionum recitatione monstrandum est: ut plebs Dei noverit ea sibi praesenti doctrina insinuari, quae Patres et acceperunt a praecedentibus suis, et posteris tradiderunt. Unde(b)lectis primitus praedictorum sacerdotum assertionibus, tunc demum mea quoque scripta recitentur: ut aures fidelium probent non aliud nos quam quod a majoribus(c)accipimus prædicare. Etquia ad hæc discernenda minus exercitatos habent sensus ex Patrum saltem litteris discant quam antiquum hoc malum sit, quod nunc(d)a nobis tam in Nestorio quam in Eutyche, qui erubuerunt Evangelium Christi secundum ipsius Domini doctrinam praedicare, damnatur.