Latin
Sanctissimo ac beatissimo coepiscopo papae LEONI ANATOLIUS in Domino salutem
Leo the Great, Epistolae 1-82
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Omne quidem solatium prorsus atque auxilium quod vitae laboriosae curisque vallatæ ratio flagitaret, in vestra positum speransessebeatitudine, totius sarcinam mihi sollicitudinis inde merito leviorem fore credideram; nunc vero cunctis I. . . aliis acrior me pressit anxietas, quam (h) diutina peperit vestrae non solita sanctitatis intermissio litterarum, maxime cum mihi,quae scriptæ essent a vobisaliis, ostenderentur epistolæ,quæ(i) majus facerentdoloris augmentum, qui frequentius cuperem potiri vestris affatibus: ut illa vobis obediendo complerem, quæ vestris omnifariam perfectissimis sensibus placita videbantur. Nam penitus absit ut eis ego qucecumque mihi fuissent mandata per litteras adversarer. Quia tamen piissimus et Christianissimusprinceps, qui consultissimae suas providentiae bono tam res universas regit humanas, quam philosophia divinarum pollet ubique virtutum, cum quibus æmula (a) pietatis zelare non cessat, cum sic moderatur genus humanum, ut id studio religionis in Deum reddit attentius, vestrae beatitudinis litteras mihi sublegit, ea statim quae continebantur eis ut placita (b) vobis implevi, quod me facere vel communis pacis utilitas, vel quod decuerat hortabatur.