Latin
Sanctissimo ac beatissimo coepiscopo papae LEONI ANATOLIUS in Domino salutem
Leo the Great, Epistolae 2-77
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Et reverentissimus quidem sacrosanctae Ecclesiae nostrae presbyter Aetius in priore loco atque honore ecclesiastico (r) nobis est restitutus: omne quod (d) episcopi nostri est modeste faciens(e) ipse responsum. Andreas autem, qui non provectus a nobis,sed gradufaciente archidiaconi dignitate fuerat honoratus, (f) ab Ecclesia separatus est, cum his qui contra sanctæ memoriae patrem nostrum atque episcopum fuerant Flavianum; qui etiam partis antea perfidissimi fuerant Eutychetis; quamvis excusationibus plurimis et subscriptionibus propriis, quas epistolae sanctitatis vestrae subdiderant, jam viderentur satisfecisse praeteritis, eo usque quamdiu quod vobis placitum (g) super istis fucrit ordinatum.