Latin
LEO episcopus MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 1-84
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Quod sæpissime multajam experimenta docuerunt sanctum pietatis vestræ studiumcirca reli. gionem Christianam gloriosis perseverat et crescit augmentis; et haec fides clementiae vestrae non solum me, sed et omnes Domini sacerdotes consolatur et roborat; dum in Christianissimo principe sacerdotale (l) expcrimur affectum. Quem si Orientalium partium sacerdotes studeant imitari,(tn; nihil scandalorum neque pax, neque fides Christiana patietur. Unde cum Constantinopolitanus(n)episcopus ad omnem pietatis profectum praesenti clementiae vestrae doceatur exemplo, si fideliter vestris acquiescat hortatibus, (o) habel in me sincerae gratiae animum: tantum ut quod verbis spondet (p) perficiat. Si vero,quæ Deo et pictati vestraedisplicent,pertinaci intentione delegerit, salva mansuetudinis vestrae reverentia,utar cum omnibus, et pro omnibus, vobis quoque annitentibus, adversum superbientem liberiore (q) constantia, quem; quod saepe dicendum estj mallem pro sanctis actibus fraterna charitate complecti, gloriosissime imperator.