Latin
LEO episcopus MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-79
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Quia vero suggestiones meas pro tranquillitate catholicae fidei libenter accipitis,significatum (a) mihi esse fratris et coepiscopi mei Juliani sermone cognoscite, Eutychen impium pro suis quidem meritis exsulare; sed in ipso suas damnationis loco multaadversus integritatem catholicam blasphemiarum desperatius venena profundere; et quod in illo totus mundus(b) exhorruit atque damnavit,impudentia majore, ut innocentes decipere possit, evomere. Plenum itaque rationis existimo ut vestra clementia (c) ad longinquiora eum 1 '7 jubeat et secretiora transferri. (d) Monasterio vero ejus Constantinopoli constituto, in quo habitatores monachi evangelica apostolicaque doctrina crebrius sunt et plenius roborandi, salubriter (ut arbitror) fiet, si is qui ipsi monasterio praepositus esse dicitur, a societate veneratoris vestri Juliani episcopi, quem in speculis propter fidem illic esse constitui, non recedat: cujus assidua visitatione protectus. servorum Dci illic h'ibitantium possit augeri.