Latin
LEO (a) urbis Romæ episcopus JUVENALI Jero- solymitano episcopo
Leo the Great, Epistolae 1-88
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Acceptis dilectionis tuae litteris, quas ad me (b) filii nostri Andreas presbyter et Petrus diaconus detulerunt, gavisus quidem sum quod tibi ad episcopatus tui sedem redire licuisset; sed confluentibus in recordationem omnibus causis quae te per quosdam excessus laborare fecerunt, dolui ad. versitatQm taarum temetipsum tibi fuissemateriam, et resistendi hæreticis constantiam perdidisse: quia aestimant non esse tibi libcrum ut eos audeas redarguere quos tibi professus sis in suo errore placuisse. Beatæ enim memoriae Flaviani condemnatio, et jmpiissimi Eutychis receptio,(c)quid nisi Domini nostri Jesu Christi secundum carnem negatio fuit? quam ipse grandi misericordia sua fecit resolvi, cum detestandum illud Ephesinæ synodi judicium, ita (d) sancti Chalcedonensis concilii auctoritate destruxit, ut nullum depravatorum a remedio correctionis arceret. Unde quia in tempore indulgentiae resipiscentiam magisquam pertinaciam delegisti, (e)gaudeo te caelestem expetisse medicinam, ut fidei ab hæreticis impugnatae tandem possis esse defensor. Quamvis enim nulli sacerdotum liceat nescire(f)quod prædicat, inexcusabilior tamen est omnibus imperitis quilibet (g)Jerosolymis habitans Christianus, qui ad cognoscendam virtulem Evangelii, non solum paginarum eloquiis, sed ipsorum locorum (hj testimoniis eruditur. Et quod alibi non licet non credi, ibi npn potest non videri. Quid laborat intellectus ubi est magister aspectus? Et cur lecta vel audita sunt dubia, ubi se et visui et(i)taclui tota humanae salutis 'ingerunt sacramenta? Quasi ad singulos quosque cunctantes Dominus adbuc (j) voce corporea utatur, et dicat: Quid turbati estis, et quare cogitationes (a) ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pe- Ades meos, quia ipse ego sum. Palpate et videte quia spirilus ossa et carnem non habel, sicut me videtis linbere (Luc. XXIV, 38, 39).