Latin
LEO (a) urbis Romæ episcopus JUVENALI Jero- solymitano episcopo
Leo the Great, Epistolae 2-83
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Utere igitur, fratercharissime,invictissimis catholicæ fidei documentis,et evangelistarum praedicationem sanctorum locoru m in uibus degia testificatione defende. (b)Apud te est Bethleem, in qua salutifer Davidicæ Virginis partus illuxit, quem involutum pannis interangustias diversorii,præsepe suscepit. Apud te est declarata ab angelis, adorata a. magis, et per multorum infantium mortes ab Harode quæsita Salvatoris infantia. Apud te est ubi pueritia ejus adolevit, ubi adolescentia maturavit, et (c) ptr incrementa corporea in virum perfectum veri hominis natura profecit, non sine cibo (d) esuritionis, non sine somno quietis, non sine fletu miserationis, aec sine pavore formidinis: unus enim atque idem est, qui et in Dei forma operatus est miracula magna virtutis,etin forma servi subiit(e)sævitiam passionis. Hoc tibi ipsa crux indesinenter loquitur; hoc lapis clamat sepulcri, in. -quo Dominus humana conditionejacuit, et de quo divina potentia resurrexit. Et cum ad montem Oliveti, locum ascensionis veneraturus, accedis, nonne illa vox angelica in tuo re8ultat auditu, qua elevationem Domini stupentibus dicitur: firi Galilæi, guid statis aspicientes ill cœlum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis (n in cælum. sic veniet, quemadmoduln vidistis eum euntem in cœlum (Ael. I, 1i).