Latin
LEO JULIANO episcopo Coensi
Leo the Great, Epistolae 1-89
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Per filium meum Gerontium litteras tuae fraternitatis accepi, quibus devotione consueta, quas ad curam nostram pro causa fidei merito aestimas pertinere, significas: (g) Carosum scilicet in fidei confessione correctum; sed ita contra fratrem Anatolium in simultate nescio quapermanere, ut ropteripsius discordiam etiam nunc a communione desciscat. (h) Joannem vero spectabilem virum et in fidei sinceritate laudabilem ad Ægyptum causa fidei fuisse directum, qui quantum paci emendationique profuerit, cum primum redierit,scire me facias, quod te etiam sine meo monitu facturum esse non dubito.