Latin
LEO JULIANO episcopo Coensi
Leo the Great, Epistolae 2-84
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —De Antiocheni autem (i) episcopi statu multo'animi dolorecontristor, si, quod absit, vera adversus eum ab accusatoribus proferuntur. Sed preter sacerdotalem diligentiam, quam curam utilitatis habituram esse non ambigo, maximamihi de justitia et benevolentia gloriosissimi principisfiducia datur, qua certus sum in quantum potest fieri providend um, ne in ullam partem possit valere fallacia. Sed ad quem finem haec causa pervenerit, cum opportunum fuerit, dignaberis indicare. Datum (j) quinto idus Martii, Valentiniano Augusto octies consule.