Latin
LEO AETIO presbytero
Leo the Great, Epistolae 1-95
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Accepimus dilectionis tuæ litteras, quæ diligentiam tuam in causa Ecclesiæ testarentur; et breviferinterim cohortamur ut cœptis vigilanter insistas, ne hæreticorum perversitas quidquam (e) quo Ecclesia Domini turbetur, obtineat. Nos autem pro diligentia(f)nostri et ad clementissimum principem, et ad magnificum virum Patricium Asparem necessaria in causa fidei scripta transmisimus, quæ sine dubio effectum congruum poterunt obtinere, si etiam vestra cura pervigilet. Placuit etiam nobis ut (g) ad metropolitanos episcopos generales litteras mitteremus, quae animum eorum firment atque corroborent: (h) ut sciant ad defendendam Chalcedonensem synodum æquali studio et concordi unitate nitendum. De quibus epistolis, unam ad Antiochenum, alteram ad Jerosolymitanum, si vobis in commune visum fuerit, dirigetis. autem ad Illyrios episcopos similia jam scripta transmisimus.