Latin
LEO JULIANO episcopo
Leo the Great, Epistolae 453
Unproofread scanNot analysed yet
Existenteoccasione filii nostri Gerontii Constantinopolim revertentis, conveniens fuit ad dilectionem tuam scripta dirigere, quibus studium tuum in causisecclesiaslicia, et (k) in his quæ ad fidem pertinent incilamus; ut contra hæreticorum conatus constanter obsistas, confidentes Dei misericordium præstituram ut scelestis ausibus etiam in hoc tempore digna reddantur. Sciat autem dilectio tua ad aliquantos fratres et coepiscopos nostros metropolitanos(l)litteras nos dedisse,quæ ut confestim ad unumquemque perveninnt,tua vel filii nostri Aetii presbyteri(m)debet diligentia providere. Si enim episcopalis constantia a sanclæ synodi Chalcedonensis definitionibus non recedit, certus sum quod clementissimus et Christianissimus princeps libenter tuebitur (n) sententiam suam, et quod sponte jam præstitit,multo magisrogatus efficiet, ne bene finita atquecomposita aliqua possint novitate violari. Miror sane calumniantium vanitati aliquid adhuc in epistola mea, quæ universo mundo placuit, obscurum videri, ut de ea putent (a) apertius exponendum: cum illius praedicationis tam (b) plana et solida sit assertio, ut nihil recipiat vel in sensu vel in sermone novitatis: quia quidquid tunc a nobis scriptum est, ex apostolica et evangelica probatur sumptum esse doctrina. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.